Matthew 21

Hic praetermittit Matthaeus ea quae facta sunt antequam intraret Jerosolymam, quae alii prolixius tractant. Dominus spiritualiter Jerusalem appropinquavit quando incarnatus, Ecclesiam in qua est visio pacis visitavit, quam per confessionem sibi reconciliavit. Bethphage enim domus buccae dicitur. Bethphage erat viculus sacerdotum in monte Oliveti, in cujus montis latere est civitas Bethania. Bethphage, domus buccae. Bethania, domus obedientiae. Has Dominus pergens, Jerusalem sua praesentia sublimat, quia multos ante passionem docendo donis piae confessionis et obedientiae implevit. Sitae autem sunt illae civitates in monte Olivarum, id est, in Christo Domino, a quo unctio et lux omnibus venit; unde: Pullus est populus gentium cui nullus doctorum frenum correctionis imposuit, liber et lascivus, qui et ipse vinculis peccatorum irretitus erat. Rom. 3.. Alii de solo pullo: Matthaeus qui Hebraeis scribit, et de asina dicit docens non desperari salutem Hebraeis si poeniteant. Marcus dicit pullum ante januam in bivio inventum. Janua Christus, extra quam populus gentium stabat ligatus: non in una via fidei, sed in diversis erroribus. . Filia Sion, est Jerusalem sita in monte Sion. Mystice. Ecclesia pertinens ad supernam Jerusalem quae est mater omnium nostrum, cujus non minima pars tunc erat in populo Israel. Ne dicatis: Joan. 19.. Si credis; contra te si non credis. etc. Non ad litteram super utrumque sedit, sed in praecordiis utriusque populi. Potuit Dominus super utrumque ascendere, descendens de uno, et ascendens super alium. . Sic et apostoli mundum virtute Christi a potestate diaboli solverunt, et imposuerunt vestimenta super eum. Sed caetera turba, id est, Judaei vestimenta, id est, legis mandata sternunt, quia a Christianis erant conculcanda, in via, id est, in Christo. Vestes apostolorum sunt praecepta divina, et gratia spiritualis, quibus turpitudo carnis nostrae tegitur. His prius nudi populi, sed modo per apostolos ornati Christum habent sessorem. Minor turba non ponit vestes super asinam, sed in via nec ubi offendat: quia sancti martyres carnem exuentes, simplicioribus viam per exemplum suo sanguine parant. etc. Ramos vel frondes caedunt, quia verba et sententias de libris Patrum excerperunt vel exempla. HIER. Osi, id est, salva, salvifica. Anna interjectio deprecantis, quasi salva obsecro. Osanna totum Hebraicum est, et significat quod adventus Christi salus mundi sit: unde sequitur: id est salva. Quia adventus Christi non tantum hominum sed totius mundi salus est, terrena conjungens coelestibus, Phil. 2.. Quia et angelorum salus quorum numerum implet. Frequenter ingressus est civitatem Jerusalem, sed non cum his laudibus: non rex vocatur, quod semper fugerat, nisi modo cum ascendit passurus. Quod ideo factum est, ut amplius illorum adversum se excitaret invidiam, quia jam tempus passionis instabat. . AUG. Ejecerat et ante alia vice, quod Joannes solus dicit: sed de hac ultima ejectione dicunt et alii. Quia de omnibus partibus ad templum veniebant, vendebant sacerdotes non habentibus omnia animalia, etiam columbas quas pauperes offerrent, ut vendita postea reciperent oblationes. Sed quia aliqui nihil habebant unde emerent, posuerunt numularios, qui mutuo darent: et quia lex vetat usuram, pro ea varias species, id est, poma, uvas et hujuscemodi accipiebant; hos ejicit. Sic et mystice quotidie de Ecclesia ejicit. Et habet unius oriminis reos vendentes et ementes ecclesiastica officia. Quae magistrorum sunt, id est, sacerdotium eorum destruit qui de impositione manus, per quam Spiritus sanctus datur, pretium accipiunt. Hinc est, quod haeresis Simonis damnatur. Ad litteram autem absurdum est dicere institores columbarum in cathedris sedere. Latro est qui lucra sectatur, qui et non dantes corporaliter persequitur, et dantes necat spiritualiter, et dum laesionem proximi cogitat, quasi latro sedet in spelunca. Mystice. Simplices peccatores ad se per poenitentiam accedentes, prius caecos in cognitione et claudos in operatione illuminando, et in vitam rectitudinis dirigendo quotidie sanat. etc. Ut flagello unius et vilis tot ejici, mensas subverti, quo nihil mirabilius egit. Igneum et sidereum aliquid radiat ex ejus oculis, lucet in facie majestas deitatis. Non patet calumniae, non, ait, bene faciunt vel male, vel aetati parcite, sed temperat, et se tacente verba puerorum testimonio Scripturae confirmat. Testes miraculorum. Christi infantes dicuntur, non aetate, sed simplicitate. Lactentes quasi lacte, id est, miraculorum suavitate delectati, quae dicuntur lac, panis vero doctrina perfecta. Quia pauper, nullique adulatus, nullum in tanta urbe invenit hospitem, sed apud Lazarum receptus est. . Sicut multa dixit in parabolis, ita et fecit. Cur enim in ficu fructum quaereret, cujus tempus nondum esse quilibet sciret, et ob id aeternae sterilitati damnaret, nisi quia plebem quam docebat verbo terruit hic facto; ne quis habens folia, id est verba justitiae sine fructu operum, mereatur excidi. Traditiones Pharisaeorum sine fructu veritatis, unde alius evangelista: nondum erat tempus salvationis Israel, eo quod populus gentium nondum subintrasset, vel quia praeteriit tempus fidei, cum spretus ad gentes transiit. Non facit injuriam creator possidenti, si creatura sua ad arbitrium suum utitur, et ad utilitatem aliorum. Passurus Dominus et scandalum crucis portaturus, discipulorum animos debuit signi anticipatione signare, unde et mirabantur, quod ficus aruit: potuit eadem virtute inimicos siccare nisi per patientiam eorum exspectasset salutem. Perfectam fidem habet, qui per dilectionem operatur: hic potest montes transferre. Alii de peccato veniam obtinent si ipsi aliis dimittunt. Et si differatur ad tempus opportunum, et si non his quibus petitur tamen qui digne petunt. . etc. Poterat aperte confutare eos: sed ideo interrogat, ut suo vel silentio vel sententia damnentur, et in qua potestate hoc facit cognoscant per se, secundum illud: . Duabus de causis occultatur veritas, vel quia non sunt capaces auditores, unde: vel quia sunt contemptores, unde etc. Facta sacerdotibus cauta responsione, statim infert parabolam, quae et illos impietatis arguat, et ad gentes regnum Dei transferendum doceat. . In quibusdam codicibus habetur, primus, novissimus. Intelligunt enim veritatem, sed tergiversando nolunt dicere quod sentiunt, ut de baptismo Joannis. Joannem Judaei contemnentes, nec viam justitiae comprehenderunt, nec de operibus malis poenitentiam egerunt. GREG. Quia aperte nolebant respondere sapientiae, in parabolis capiuntur. De qua Isaias cap. 4.. etc. In fossione timor notatur, quia praecepta illa legalia non amore sed timore servabant. etc. Bene tempus fructuum, non fructus: quia nullus fuit in illo contumaci populo. . etc. Vide patrisfamilias patientiam qui exspectat ad poenitentiam. Quasi faciam quod meum est, ipsi videant quod suum est. Patet principes sacerdotum non per ignorantiam, sed per invidiam occidisse Jesum, cum scirent eum esse, cui dicitur: Psal. 2.; unde et consulentes sibi aiebant: Joan. 2., etc. Haereditas Christi quam resurgens possedit, Ecclesia est, quam moliebantur praeripere Judaei: dum fide ejus exstincta justitiam quae ex lege est, gentibus persuadere conabantur. Marcus mutat hunc ordinem, dicens: Luc. 20., quasi vile cadaver. In quo notat pertinaciam, quia occiso Domino et resuscitato, a suis finibus eum excluserunt, et gentibus miserunt. . Qui de subdita plebe quasi Deo domum struere videbantur. etc. Qui credit, et tamen peccat: cadit super illum lapis et non conteritur: sed constringitur, quia per patientiam ad salutem reservatur, sed cui lapis irruit, id est, qui negat, penitus conteritur, ut nec testa remaneat; vel cadit super eum qui modo contemnit et injuriis afficit, necdum penitus interiit, sed quassatur ut non ambulet rectus. Cadit super illum lapis, quando veniens in judicio opprimit, cum dicit: . .
Copyright information for VulgGlossa